Latin · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.4.1-1.4.42
Ovid, Amores 1.4.1-42
Not analysed yet
Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —
Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
Iniciet collo, cum volet, ille manum?
Desino mirari, posito quod candida vino
Atracis ambiguos traxit in arma viros.
Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
Vix a te videor posse tenere manus!
Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
Ante veni, quam vir —nec quid, si veneris ante,
Possit agi video; sed tamen ante veni.
Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
Ibis, ut accumbas —clam mihi tange pedem!
Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
Excipe furtivas et refer ipsa notas.
Verba superciliis sine voce loquentia dicam;
Verba leges digitis, verba notata mero.
Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
Purpureas tenero pollice tange genas.
Siquid erit, de me tacita quod mente queraris,
Pendeat extrema mollis ab aure manus.
Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
Versetur digitis anulus usque tuis.
Tange manu mensam, tangunt quo more precantes,
Optabis merito cum mala multa viro.
Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;
Tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.
Quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
Et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
Reice libatos illius ore cibos.
Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
Mite nec in rigido pectore pone caput;
Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
Oscula praecipue nulla dedisse velis!
Oscula si dederis, fiam manifestus amator
Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
Illa mihi caeci causa timoris erunt.