Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.6.1-1.6.42
Ovid, Amores 1.6.1-42
Not analysed yet
Ianitor —indignum! —dura religate catena,
Difficilem moto cardine pande forem!
Quod precor, exiguum est —aditu fac ianua parvo
Obliquum capiat semiadaperta latus.
Longus amor tales corpus tenuavit in usus
Aptaque subducto pondere membra dedit.
Ille per excubias custodum leniter ire
Monstrat: inoffensos derigit ille pedes.
At quondam noctem simulacraque vana timebam;
Mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
Et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
Nec mora, venit amor —non umbras nocte volantis,
Non timeo strictas in mea fata manus.
Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
Adspice —uti videas, inmitia claustra relaxa —
Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
Ad dominam pro te verba tremente tuli.
Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
Heu facinus! —pro me nunc valet illa parum?
Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Excute! sic, inquam, longa relevere catena,
Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
Roboribus duris ianua fulta riget.
Urbibus obsessis clausae munimina portae
Prosunt; in media pace quid arma times?
Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Non ego militibus venio comitatus et armis;
Solus eram, si non saevus adesset Amor.
Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
Ante vel a membris dividar ipse meis.
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
Mecum est et madidis lapsa corona comis.
Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis
Verba dat in ventos aure repulsa tua?