Latin · ~4 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.8.89-1.8.114
Ovid, Amores 1.8.89-114
Not analysed yet
Et sibi pauca rogent —multos si pauca rogabunt,
Postmodo de stipula grandis acervus erit.
Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;
Fit cito per multas praeda petita manus.
Cum te deficient poscendi munera causae,
Natalem libo testificare tuum!
Ne securus amet nullo rivale, caveto;
Non bene, si tollas proelia, durat amor.
Ille viri videat toto vestigia lecto
Factaque lascivis livida colla notis.
Munera praecipue videat, quae miserit alter.
Si dederit nemo, Sacra roganda Via est.
Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,
Quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!
Lingua iuvet mentemque tegat —blandire noceque;
Inpia sub dulci melle venena latent.
Haec si praestiteris usu mihi cognita longo,
Nec tulerint voces ventus et aura meas,
Saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis,
Ut mea defunctae molliter ossa cubent.'
Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra,
At nostrae vix se continuere manus,
Quin albam raramque comam lacrimosaque vino
Lumina rugosas distraherentque genas.
Di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam,
Et longas hiemes perpetuamque sitim!