Latin · Elegiac couplet
Poem 3.11b
Ovid, Amores 3.11b
Not analysed yet
Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
Odero, si potero; si non, invitus amabo.
Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
Nequitiam fugio —fugientem forma reducit;
Aversor morum crimina —corpus amo.
Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
Et videor voti nescius esse mei.
Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
Non facit ad mores tam bona forma malos.
Facta merent odium, facies exorat amorem —
Me miserum, vitiis plus valet illa suis!
Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
Qui dant fallendos se tibi saepe deos,
Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
Perque tuos oculos, qui rapuere meos!
Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
Me quoque velle velis, anne coactus amem!
Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.