Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.222-1.266
Ovid, Ars Amatoria 1.222-266
Not analysed yet
Et quae nescieris, ut bene nota refer.
Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
Cui coma dependet caerula, Tigris erit.
Hos facito Armenios; haec est Danaëia Persis:
Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,
Si poteris, vere, si minus, apta tamen.
Dant etiam positis aditum convivia mensis:
Est aliquid praeter vina, quod inde petas.
Saepe illic positi teneris adducta lacertis
Purpureus Bacchi cornua pressit Amor:
Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,
Permanet et capto stat gravis ille loco.
Ille quidem pennas velociter excutit udas:
Sed tamen et spargi pectus amore nocet.
Vina parant animos faciuntque caloribus aptos:
Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,
Tum dolor et curae rugaque frontis abit.
Tunc aperit mentes aevo rarissima nostro
Simplicitas, artes excutiente deo.
Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,
Et Venus in vinis ignis in igne fuit.
Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae:
Iudicio formae noxque merumque nocent.
Luce deas caeloque Paris spectavit aperto,
Cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.'
Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni,
Horaque formosam quamlibet illa facit.
Consule de gemmis, de tincta murice lana,
Consule de facie corporibusque diem.
Quid tibi femineos coetus venatibus aptos
Enumerem? numero cedet harena meo.
Quid referam Baias, praetextaque litora velis,
Et quae de calido sulpure fumat aqua?
Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit
'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.'
Ecce suburbanae templum nemorale Dianae
Partaque per gladios regna nocente manu:
Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
Multa dedit populo vulnera, multa dabit.
Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
Praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes,
Dicere praecipuae molior artis opus.