Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.624-1.668
Ovid, Ars Amatoria 1.624-668
Not analysed yet
Virginibus curae grataque forma sua est.
Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis
Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
Si tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes inter rapidi certamina cursus
Depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
Nec timide promitte: trahunt promissa puellas;
Pollicito testes quoslibet adde deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
Et iubet Aeolios inrita ferre notos.
Per Styga Iunoni falsum iurare solebat
Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;
Dentur in antiquos tura merumque focos;
Nec secura quies illos similisque sopori
Detinet; innocue vivite: numen adest;
Reddite depositum; pietas sua foedera servet:
Fraus absit; vacuas caedis habete manus.
Ludite, si sapitis, solas impune puellas:
Hac minus est una fraude tuenda fides.
Fallite fallentes: ex magna parte profanum
Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit: infelix inbuit auctor opus.
Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
Quam necis artifices arte perire sua.
Ergo ut periuras merito periuria fallant,
Exemplo doleat femina laesa suo.
Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
Fac madidas videat, si potes, illa genas.
Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
Deficient, uda lumina tange manu.
Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
Illa licet non det, non data sume tamen.
Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:
Pugnando vinci se tamen illa volet.
Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
Neve queri possit dura fuisse, cave.