Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.711-1.754
Ovid, Ars Amatoria 1.711-754
Not analysed yet
Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari;
Da causam voti principiumque tui.
Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:
Corrupit magnum nulla puella Iovem.
Si tamen a precibus tumidos accedere fastus
Senseris, incepto parce referque pedem.
Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;
Lenius instando taedia tolle tui.
Nec semper veneris spes est profitenda roganti:
Intret amicitiae nomine tectus amor.
Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:
Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nauta turpis color, aequoris unda
Debet et a radiis sideris esse niger:
Turpis et agricolae, qui vomere semper adunco
Et gravibus rastris sub Iove versat humum.
Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,
Candida si fuerint corpora, turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;
Hoc decet, hoc stulti non valuisse putant.
Pallidus in Side silvis errabat Orion,
Pallidus in lenta naïde Daphnis erat.
Arguat et macies animum: nec turpe putaris
Palliolum nitidis inposuisse comis.
Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes
Curaque et in magno qui fit amore dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
Ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
Nomen amicitia est, nomen inane fides.
Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
At non Actorides lectum temeravit Achillis:
Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
Siquis idem sperat, laturas poma myricas
Speret, et e medio flumine mella petat.
Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
Quos credis fidos, effuge, tutus eris.
Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
Praebebit veros haec tibi turba metus.