Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.179-2.224
Ovid, Ars Amatoria 2.179-224
Not analysed yet
Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:
Frangis, si vires experiere tuas.
Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis
Flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
Obsequium tigresque domat Numidasque leones;
Rustica paulatim taurus aratra subit.
Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?
Succubuit meritis trux tamen illa viri.
Saepe suos casus nec mitia facta puellae
Flesse sub arboribus Milaniona ferunt;
Saepe tulit iusso fallacia retia collo,
Saepe fera torvos cuspide fixit apros:
Sensit et Hylaei contentum saucius arcum:
Sed tamen hoc arcu notior alter erat.
Non te Maenalias armatum scandere silvas,
Nec iubeo collo retia ferre tuo:
Pectora nec missis iubeo praebere sagittis;
Artis erunt cauto mollia iussa meae.
Cede repugnanti: cedendo victor abibis:
Fac modo, quas partes illa iubebit, agas.
Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;
Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.
Riserit, adride; si flebit, flere memento;
Imponat leges vultibus illa tuis.
Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,
Tu male iactato, tu male iacta dato:
Seu iacies talos, victam ne poena sequatur,
Damnosi facito stent tibi saepe canes:
Sive latrocinii sub imagine calculus ibit,
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
Ipse tene distenta suis umbracula virgis,
Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.
Nec dubita tereti scamnum producere lecto,
Et tenero soleam deme vel adde pedi.
Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,
Algenti manus est calfacienda sinu.
Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),
Ingenua speculum sustinuisse manu.
Ille, fatigata praebendo monstra noverca
Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Creditur, et lanas excoluisse rudes.
Paruit imperio dominae Tirynthius heros:
I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
Iussus adesse foro, iussa maturius hora
Fac semper venias, nec nisi serus abi.