Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.489-2.530
Ovid, Ars Amatoria 2.489-530
Not analysed yet
Ergo age et iratae medicamina fortia praebe:
Illa feri requiem sola doloris habent:
Illa Machaonios superant medicamina sucos:
His, ubi peccaris, restituendus eris.
Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
Movit inauratae pollice fila lyrae.
In manibus laurus, sacris inducta capillis
Laurus erat; vates ille videndus adit.
Is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris,
Duc, age, discipulos ad mea templa tuos,
Est ubi diversum fama celebrata per orbem
Littera, cognosci quae sibi quemque iubet.
Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,
Atque opus ad vires exiget omne suas.
Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:
Cui color est, umero saepe patente cubet:
Qui sermone placet, taciturna silentia vitet:
Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.
Sed neque declament medio sermone diserti,
Nec sua non sanus scripta poeta legat!'
Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;
Certa dei sacro est huius in ore fides.
Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit
Vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.
Credita non semper sulci cum faenore reddunt,
Nec semper dubias adiuvat aura rates;
Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;
Proponant animo multa ferenda suo.
Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
Caerula quot bacas Palladis arbor habet,
Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
Quae patimur, multo spicula felle madent.
Dicta erit isse foras: intus fortasse videre est:
Isse foras, et te falsa videre puta.
Clausa tibi fuerit promissa ianua nocte:
Perfer et inmunda ponere corpus humo.
Forsitan et vultu mendax ancilla superbo
Dicet 'quid nostras obsidet iste fores?'
Postibus et durae supplex blandire puellae,
Et capiti demptas in fore pone rosas.
Cum volet, accedes: cum te vitabit, abibis;
Dedecet ingenuos taedia ferre sui.