Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.179-3.222
Ovid, Ars Amatoria 3.179-222
Not analysed yet
Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,
Roscida luciferos cum dea iungit equos:
Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
Albentesve rosas, Threïciamve gruem;
Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;
Et sua velleribus nomina cera dedit.
Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti
Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps,
Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos:
Nam non conveniens omnibus omnis erit.
Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant:
Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.
Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas:
Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
Neve forent duris aspera crura pilis!
Sed non Caucasea doceo de rupe puellas,
Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes,
Oraque suscepta mane laventur aqua?
Scitis et inducta candorem quaerere creta:
Sanguine quae vero non rubet, arte rubet.
Arte supercilii confinia nuda repletis,
Parvaque sinceras velat aluta genas.
Nec pudor est oculos tenui signare favilla,
Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
Parvus, sed cura grande, libellus, opus;
Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
Non est pro vestris ars mea rebus iners.
Non tamen expositas mensa deprendat amator
Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.
Quem non offendat toto faex inlita vultu,
Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
Demptus ab inmundo vellere sucus ovis.
Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,
Nec coram dentes defricuisse probem;
Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
Pondus iners quondam duraque massa fuit;
Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
Quas geritis vestis, sordida lana fuit;