Latin · Elegiac couplet
Lines 3.715-3.756
Ovid, Ars Amatoria 3.715-756
Not analysed yet
Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
Nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
Credere quae iubeant, locus est et nomen et index,
Et quia mens semper quod timet, esse putat.
Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
Pulsantur trepidi corde micante sinus.
Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
Inque pari spatio vesper et ortus erant:
Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
Oraque fontana fervida pulsat aqua.
Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas,
Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!'
Ut patuit miserae iucundus nominis error,
Et mens et rediit verus in ora color.
Surgit, et oppositas agitato corpore frondes
Movit, in amplexus uxor itura viri:
Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
Corripit, in dextra tela fuere manu.
Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela!
Me miserum! iaculo fixa puella tuo est.
'Ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum.
Hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
Hoc faciet positae te mihi, terra, levem.
Nomine suspectas iam spiritus exit in auras:
Labor, eo, cara lumina conde manu!'
Ille sinu dominae morientia corpora maesto
Sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat:
Exit, et incauto paulatim pectore lapsus
Excipitur miseri spiritus ore viri.
Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
Ut tangat portus fessa carina suos.
Sollicite expectas, dum te in convivia ducam,
Et quaeris monitus hac quoque parte meos.
Sera veni, positaque decens incede lucerna:
Grata mora venies; maxima lena mora est.
Etsi turpis eris, formosa videbere potis,
Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.
Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi:
Ora nec immunda tota perungue manu.