Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.89-3.132
Ovid, Ars Amatoria 3.89-132
Not analysed yet
Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
Mille licet sumant, deperit inde nihil.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
Sufficit et damni pars caret illa metu.
Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit?
Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere
Damna vetat: damnis munera vestra carent.
Sed me flaminibus venti maioris iturum,
Dum sumus in portu, provehat aura levis.
Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis
Provenit, et culto stat seges alta solo.
Forma dei munus: forma quota quaeque superbit?
Pars vestrum tali munere magna caret.
Cura dabit faciem; facies neglecta peribit,
Idaliae similis sit licet illa deae.
Corpora si veteres non sic coluere puellae,
Nec veteres cultos sic habuere viros;
Si fuit Andromache tunicas induta valentes,
Quid mirum? duri militis uxor erat.
Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
Cui tegumen septem terga fuere boum?
Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,
Et domiti magnas possidet orbis opes.
Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
Alterius dices illa fuisse Iovis.
Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
De stipula Tatio regna tenente fuit.
Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
Quid nisi araturis pascua bubus erant?
Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
Lectaque diverso litore concha venit:
Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
Rusticitas, priscis illa superstes avis.
Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi decolor Indus aqua,
Nec prodite graves insuto vestibus auro,
Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.