Latin
Lines 133-176
Ovid, Consolatio ad Liviam 133-176
Not analysed yet
Hic pietatis honos? artus amplector inanis:
Euocat hos ipsos flamma rogusque suos.
Tene ego sustineo positum scelerata uidere?
Tene meae poterunt ungere, nate, manus?
Nunc ego te infelix summum teneoque tuorque
Effingoque manus oraque ad ora fero?
Nunc primum adspiceris consul uictorque parenti?
Sic mihi, sic miserae nomina tanta refers?
Quos primum uidi fasces, in funere uidi,
Et uidi euersos indiciumque mali.
Quis credat? matri lux haec carissima uenit,
Qua natum in summo uidit honore suom.
Iamne ego non felix? iam pars mihi rapta Neronum,
Materni celeber nomine Drusus aui?
Iamne meus non est nec me facit ille parentem?
Iamne fui Drusi mater et ipse fuit?
Nec cum uictorem referetur adesse Neronem,
Dicere iam potero "maior an alter adest?"
Vltima contigimus: ius matris habemus ab uno,
Vnius est munus, quod tamen orba negor.
Me miseram, extimui, frigusque per ossa cucurrit:
Nil ego iam possum certa uocare meum.
Hic meus ecce fuit: iubet hic de fratre uereri;
Omnia iam metuo: fortior ante fui.
Sospite te saltem moriar, Nero: tu mea condas
Lumina et excipias hanc animam ore pio.
Atque utinam Drusi manus altera et altera fratris
Formarent oculos comprimerentque meos.
Quod licet, hoc certe, tumulo ponemur in uno,
Druse, neque ad ueteres conditus ibis auos;
Miscebor cinerique cinis atque ossibus ossa:
Hanc lucem celeri turbine Parca neat".
Haec et plura refert. lacrimae sua uerba sequuntur
Oraque nequiquam per modo questa fluunt.
Quin etiam corpus matri uix uixque remissum
Exequiis caruit, Liuia, paene suis.
Quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis
Inter quaeque ruit, ponere certus erat:
Abstulit inuitis corpus uenerabile frater
Et Drusum patriae quod licuitque dedit.
Funera ducuntur Romana per oppida Drusi,
(Heu facinus) per quae uictor iturus erat,
Per quae deletis Raetorum uenerat armis:
Ei mihi, quam dispar huic fuit illud iter.