Latin
Lines 223-266
Ovid, Consolatio ad Liviam 223-266
Not analysed yet
Tum salice implexum muscoque et harundine crinem
Caeruleum magna legit ab ore manu
Vberibusque oculis lacrimarum flumina misit:
Vix capit adiectas alueus altus aquas.
Iamque rogi flammas exstinguere fluminis ictu,
Corpus et intactum tollere certus erat,
Sustentabat aquas cursusque inhibebat <ad> aequor,
Vt posset toto proluere amne rogum,
Sed Mauors, templo uicinus et accola campi,
Tot dixit siccis uerba neque ipse genis:
Quamquam amnes decet ira, tamen, Tiberine, quiescas:
Non tibi, non ullis uincere fata datur.
Iste meus periit, periit arma inter et enses
Et dux pro patria: funera *causa latet.
Quod potui tribuisse, dedi: uictoria parta est;
Auctor abit(==A-BI+T) operis, sed tamen extat opus.
Quondam ego tentaui Clothoque duasque sorores,
Pollice quae certo pensa seuera trahunt,
Vt Remus Iliades et frater conditor Vrbis
Effugerent aliqua stagna profunda uia.
De tribus una mihi "partem accipe quae datur" inquit
"Muneris: ex istis quod petis alter erit.
Hic tibi, mox Veneri Caesar promissus uterque:
Hos debet solos Martia Roma deos".
Sic cecinere deae, nec tu, Tiberine, repugna
Irrite nec flammas amne morare tuo
Nec iuuenis positi supremos destrue honores.
Vade age et immissis labere pronus aquis".
Paret et in longum spatiosas explicat undas
Structaque pendenti pumice tecta subit.
Flamma diu cunctata caput contingere sanctum
Errauit posito lenta sub usque toro.
Tandem ubi complexa est siluas alimentaque sumpsit,
Aethera subiectis lambit et astra comis,
Qualis in Herculeae colluxit collibus Oetae,
Cum sunt imposito membra cremata deo.
Vritur heu decor ille uiri generosaque forma
Et facilis uultus, uritur ille uigor
Victricesque manus facundaque principis ora
Pectoraque, ingenii magna capaxque domus.
Spes quoque multorum flammis uruntur in isdem,
Iste rogus miserae uiscera matris habet.
Facta ducis uiuent operosaque gloria rerum:
Haec manet, haec auidos effugit una rogos.