# Consolatio ad Liviam 361-404

Ovid, Consolatio ad Liviam, Lines 361-404. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/consolatio-ad-liviam/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/consolatio-ad-liviam/361

Ecce necem intentam caelo terraeque fretoque,
Casurum triplex uaticinantur opus:
I nunc et rebus tanta impendente ruina
In te solam oculos et tua damna refer.
Maximus ille quidem iuuenum spes publica uixit
Et, qua natus erat, gloria summa domus.
Sed mortalis erat, nec tu secura fuisti
Fortia progenie bella gerente tua.
Vita data est utenda, data est sine faenore nobis
Mutua nec certa persoluenda(==PERSOLUENDA) die.
Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis:
Illa rapit iuuenes, sustinet illa senes,
Quaque ruit, furibunda ruit totumque per orbem
Fulminat et caecis caeca triumphat equis.
Regna deae immitis parce irritare querendo,
Sollicitare animos parce potentis erae.
Quae tamen hoc uno tristis tibi tempore uenit,
Saepe eadem rebus fauit amica tuis:
Nata quod alte es quodque es fetibus aucta duobus,
Quodque etiam magno consociata Ioui,
Quod semper domito rediit tibi Caesar ab orbe,
Gessit et inuicta prospera bella manu,
Quod spes implerunt maternaque uota Nerones,
Quod pulsus totiens hostis utroque duce:
Rhenus et Alpinae ualles et sanguine nigro
Decolor infecta testis Isarcus aqua,
Danuuiusque rapax et Dacius orbe remoto
Apulus -huic hosti perbreue Pontus iter-
Armeniusque fugax et tandem Dalmata supplex
Summaque dispersi per iuga Pannonii
Et modo Germani Romanis cognitus orbis:
Aspice quam meritis culpa sit una minor.
Adde quod est absens functus nec cernere nati
Semineces oculos sustinuere tui,
Qui dolor et menti lenissimus influit aegrae,
Accipere es luctus aure coacta tuos,
Praeuertitque metus per longa pericula luctum,
Tu quibus auditis anxia mentis eras:
Non ex praecipiti dolor in tua pectora uenit,
Sed per mollitos ante timore gradus.
Iuppiter ante dedit fati mala signa cruenti,
Flammifera petiit cum tria templa manu:
Iunonisque grauis nocte impauidaeque Mineruae
Sanctaque et immensi Caesaris icta domus.

---

Ovid, Consolatio ad Liviam. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Ccons%7C001.
