Latin
Lines 45-88
Ovid, Consolatio ad Liviam 45-88
Not analysed yet
Quid, tenuisse animum contra sua saecula rectum,
Altius et uitiis exeruisse caput,
Nec nocuisse ulli et fortunam habuisse nocendi,
Nec quenquam neruos extimuisse tuos,
Nec uires errasse tuas campoue foroue
Quamque licet citra constituisse domum?
Nempe per hos etiam Fortunae iniuria mores
Regnat et incerta est hic quoque nixa rota;
Hic quoque sentitur: ne quid non improba carpat,
Saeuit et iniustum ius sibi ubique facit.
Scilicet immunis si luctus una fuisset
Liuia, Fortunae regna minora forent.
Quid si non habitu sic se gessisset in omni,
Vt sua non essent inuidiosa bona?
Caesaris adde domum, quae certe, funeris expers,
Debuit humanis altior esse malis.
Ille uigil, summa sacer ipse locatus in arce,
Res hominum ex tuto cernere dignus erat,
Nec fleri ipse suis nec quenquam flere suorum
Nec, quae nos patimur uulgus, et ipse pati-
Vidimus erepta maerentem stirpe sororis:
Luctus, ut in Druso, publicus ille fuit;
Condidit Agrippam quo te, Marcelle, sepulcro,
Et cepit generos iam locus ille duos;
Vix posito Agrippa tumuli bene ianua clausa est,
Percipit officium funeris ecce soror.
Ecce ter ante datis iactura nouissima Drusus
A magno lacrimas Caesare quartus habet.
Claudite iam, Parcae, nimium reserata sepulcra,
Claudite: plus iusto iam domus ista patet.
Cedis, et incassum tua nomina, Druse, leuantur:
Vltima sit fati haec summa querela tui.
Iste potest implere dolor uel saecula tota
Et magni luctus obtinuisse locum.
Multi in te amissi, nec tu, tot turba bonorum,
Omnis cui uirtus contigit, unus eras.
Nec genetrice tua fecundior ulla parentum,
Tot bona per partus quae dedit una duos.
Heu, par illud ubi est totidem uirtutibus aequom
Et concors pietas nec dubitatus amor?
Vidimus attonitum fraterna morte Neronem
Pallida promissa flere per ora coma
Dissimilemque sui uultu profitente dolorem:
Ei mihi, quam toto luctus in ore fuit.