# Consolatio ad Liviam 450-474

Ovid, Consolatio ad Liviam, Lines 450-474. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/consolatio-ad-liviam/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/consolatio-ad-liviam/450

Hostibus eueniat longa senecta metu.
Hoc ataui monuere mei proauique Nerones:
Fregerunt ambo Punica bella duces;
Hoc domus ista docet, per te mea, Caesaris alti:
Exitus hic, mater, debuit esse meus.
Nec meritis, quamquam illa iuuant magis, abfuit ipsis,
Mater, honos: titulis nomina plena uides.
Consul et ignoti uictor Germanicus orbis,
Cui fuit heu mortis publica causa, legor.
Cingor Apollinea uictricia tempora lauro
Et sensi exequias funeris ipse mei,
Decursusque uirum notos mihi donaque regum
Cunctaque per titulos oppida lecta suos,
Et quo me officio portauerit illa iuuentus,
Quae fuit ante meum tam generosa torum.
Denique laudari sacrato Caesaris ore
Emerui, lacrimas elicuique deo.
Et cuiquam miserandus ero? iam comprime fletus.
Hoc ego, qui flendi sum tibi causa, rogo".
Haec sentit Drusus, si quid modo sentit in umbra,
Nec tu de tanto crede minora uiro.
Est tibi, sitque precor, multorum filius instar,
Parsque tui partus sit tibi salua prior;
Est coniux, tutela hominum, quo sospite uestram,
Liuia, funestam dedecet esse domum.

---

Ovid, Consolatio ad Liviam. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Ccons%7C001.
