# Epistulae 10.1-44

Ovid, Epistulae, Lines 10.1-10.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/epistulae/10.1

Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
Credita non ulli quam tibi peius eram.
Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
Unde tuam sine me vela tulere ratem,
In quo me somnusque meus male prodidit et tu,
Per facinus somnis insidiate meis.
Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
Spargitur et tectae fronde queruntur aves.
Incertum vigilans ac somno languida movi
Thesea prensuras semisupina manus —
Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
Perque torum moveo bracchia — nullus erat!
Excussere metus somnum; conterrita surgo,
Membraque sunt viduo praecipitata toro.
Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
Quod videant oculi, nil nisi litus habent.
Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;
Alta puellares tardat harena pedes.
Interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
Reddebant nomen concava saxa tuum,
Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
Ipse locus miserae ferre volebat opem.
Mons fuit — apparent frutices in vertice rari;
Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
Adscendo — vires animus dabat — atque ita late
Aequora prospectu metior alta meo.
Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
Ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
Frigidior glacie semianimisque fui.
Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
Excitor et summa Thesea voce voco.
'Quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu!
Flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
Verbera cum verbis mixta fuere meis.
Si non audires, ut saltem cernere posses,
Iactatae late signa dedere manus;
Candidaque inposui longae velamina virgae —
Scilicet oblitos admonitura mei!
Iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi;
Torpuerant molles ante dolore genae.

---

Ovid, Epistulae, ed. Rudolf Ehwald. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi002/phi0959.phi002.perseus-lat2.xml.
