# Epistulae 12.87-132

Ovid, Epistulae, Lines 12.87-12.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/epistulae/12.87

Conscia sit Iuno sacris praefecta maritis,
Et dea marmorea cuius in aede sumus!'
Haec animum — et quota pars haec sunt! — movere puellae
Simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.
Vidi etiam lacrimas — sua pars et fraudis in illis.
Sic cito sum verbis capta puella tuis.
Iungis aenipedes inadusto corpore tauros
Et solidam iusso vomere findis humum.
Arva venenatis pro semine dentibus inples,
Nascitur et gladios scutaque miles habens.
Ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
Cum vidi subitos arma tenere viros,
Donec terrigenae, facinus mirabile, fratres
Inter se strictas conseruere manus.
Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
Sibilat et torto pectore verrit humum!
Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
Flammea subduxi medicato lumina somno,
Et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
Munus, in exilio quod licet esse, tuli!
Virginitas facta est peregrini praeda latronis;
Optima cum cara matre relicta soror.
At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
Deficit hoc uno littera nostra loco.
Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
Nec tamen extimui — quid enim post illa timerem? —
Credere me pelago, femina iamque nocens.
Numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,
Tu fraudis poenas, credulitatis ego!
Compressos utinam Symplegades elisissent,
Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;
Aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos —
Debuit ingratis Scylla nocere viris;
Quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,
Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
Ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliae natas pietate nocentes
Caesaque virginea membra paterna manu?
Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
Pro quo sum totiens esse coacta nocens.

---

Ovid, Epistulae, ed. Rudolf Ehwald. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi002/phi0959.phi002.perseus-lat2.xml.
