# Epistulae 13.45-91

Ovid, Epistulae, Lines 13.45-13.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/epistulae/13.45

Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
Aut illi vellem displicuisse tuam!
Tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
Ei mihi, quam multis flebilis ultor eris!
Di, precor, a nobis omen removete sinistrum,
Et sua det Reduci vir meus arma Iovi!
Sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
More nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
Nomina sunt ipso paene timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat; vires noverat ille suas.
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
Quique suo Phrygias corpore ferret opes,
Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur —
Et sequitur regni pars quotacumque sui?
His ego te victam, consors Ledaea gemellis,
Suspicor; haec Danais posse nocere puto.
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cura, caveto;
Signatum memori pectore nomen habe!
Hunc ubi vitaris, alios vitare memento
Et multos illic Hectoras esse puta;
Et facito dicas, quotiens pugnare parabis:
'Parcere me iussit Laodamia sibi.'
Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
Te quoque non ullum vulnus habente cadet.
Pugnet et adversos tendat Menelaus in hostis;
Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
Causa tua est dispar; tu tantum vivere pugna,
Inque pios dominae posse redire sinus.
Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,
Ne meus ex illo corpore sanguis eat!
Non est quem deceat nudo concurrere ferro,
Saevaque in oppositos pectora ferre viros;
Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
Bella gerant alii; Protesilaus amet!
Nunc fateor — volui revocare, animusque ferebat;
Substitit auspicii lingua timore mali.
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:
'Signa reversuri sint, precor, ista viri!'
Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis;

---

Ovid, Epistulae, ed. Rudolf Ehwald. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi002/phi0959.phi002.perseus-lat2.xml.
