# Epistulae 15.87-128

Ovid, Epistulae, Lines 15.87-15.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/epistulae/15.87

Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam —
Et faceres, sed te prima rapina tenet!
Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,
Iussus erit somnos continuare Phaon;
Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno,
Sed videt et Marti posse placere suo.
O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
O decus atque aevi gloria magna tui,
Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros!
Non ut ames oro, verum ut amere sinas.
Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis;
Adspice, quam sit in hoc multa litura loco!
Si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
Et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!'
Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
Denique non timui, quod dolitura fui.
Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,
Admoneat quod te, pignus, amantis, habes.
Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem
Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.
Per tibi — qui numquam longe discedat! — amorem,
Perque novem iuro, numina nostra, deas,
Cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit,
Nec me flere diu, nec potuisse loqui!
Et lacrimae deerant oculis et verba palato,
Adstrictum gelido frigore pectus erat.
Postquam se dolor invenit, nec pectora plangi
Nec puduit scissis exululare comis,
Non aliter, quam si nati pia mater adempti
Portet ad exstructos corpus inane rogos.
Gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
Frater, et ante oculos itque reditque meos,
Utque pudenda mei videatur causa doloris,
'Quid dolet haec? certe filia vivit!' ait.
Non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat
Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt —
Somnia formoso candidiora die.
Illic te invenio, quamvis regionibus absis;
Sed non longa satis gaudia somnus habet
Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
Saepe tuae videor supposuisse meos;

---

Ovid, Epistulae, ed. Rudolf Ehwald. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi002/phi0959.phi002.perseus-lat2.xml.
