Latin · Elegiac couplet
Lines 17.253-17.268
Ovid, Epistulae 17.253-268
Not analysed yet
Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
Bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
Militia est operis altera digna tuis.
His ego, si saperem pauloque audacior essem,
Uterer; utetur, siqua puella sapit —
Aut ego deposito sapiam fortasse pudore
Et dabo cunctatas tempore victa manus.
Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
Scimus, quid captes conloquiumque voces;
Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
Et mora sit voto forsan amica tuo.
Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
Littera iam lasso pollice sistat opus.
Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
Quae mihi sunt comites consiliumque duae.