Latin · Elegiac couplet
Lines 21.218-21.248
Ovid, Epistulae 21.218-248
Not analysed yet
Forma novi talis marmoris esse solet;
Argenti color est inter convivia talis,
Quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
Si me nunc videas, visam prius esse negabis,
'Arte nec est,' dices, 'ista petita mea,'
Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes,
Et cupies illud non meminisse deam.
Forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
Quaeque legam mittes altera verba mihi.
Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas,
Et videas sponsae languida membra tuae!
Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
Tu veniam nostris vocibus ipse petas.
Ne tamen ignores ope qua revalescere possim,
Quaeritur a Delphis fata canente deo.
Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
Neclectam queritur teste sorore fidem.
Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt —
A! desunt voto numina nulla tuo!
Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est
Quae capiat magnos littera lecta deos.
Teque tenente deos numen sequor ipsa deorum,
Doque libens victas in tua vota manus;
Fassaque sum matri deceptae foedera linguae
Lumina fixa tenens plena pudoris humo.
Cetera cura tua est; plus hoc quoque virgine factum,
Non timuit tecum quod mea charta loqui.
Iam satis invalidos calamo lassavimus artus,
Et manus officium longius aegra negat.
Quid, nisi, quod cupio me iam coniungere tecum,
Restat, ut adscribat littera nostra: Vale?