Latin · Elegiac couplet
Lines 3.86-3.130
Ovid, Epistulae 3.86-130
Not analysed yet
Quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
Et preme turbatos Marte favente viros!
Propter me mota est, propter me desinat ira,
Simque ego tristitiae causa modusque tuae.
Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;
Coniugis Oenides versus in arma prece est.
Res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba
Devovit nati spemque caputque parens.
Bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis
Et patriae rigida mente negavit opem.
Sola virum coniunx flexit. felicior illa!
At mea pro nullo pondere verba cadunt.
Nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi
Saepius in domini serva vocata torum.
Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
'Servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
Semper iudiciis ossa verenda meis;
Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
Qui bene pro patria cum patriaque iacent;
Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
Perque tuos enses, cognita tela meis —
Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
Iuro; fallentem deseruisse velis!
Si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
Nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.
At Danai maerere putant —tibi plectra moventur,
Te tenet in tepido mollis amica sinu!
Et quisquam quaerit, quare pugnare recuses?
Pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant.
Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,
Threiciam digitis increpuisse lyram,
Quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam,
Et galeam pressa sustinuisse coma.
Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,
Partaque bellando gloria dulcis erat.
An tantum dum me caperes, fera bella probabas,
Cumque mea patria laus tua victa iacet?
Di melius! validoque, precor, vibrata lacerto
Transeat Hectoreum Pelias hasta latus!
Mittite me, Danai! dominum legata rogabo
Multaque mandatis oscula mixta feram.
Plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes,
Plus ego quam Teucri, credite, frater agam.