Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.45-4.89
Ovid, Epistulae 4.45-89
Not analysed yet
Saepe iuvat versare leves in pulvere currus
Torquentem frenis ora fugacis equi;
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae,
Quaeque sub Idaeo tympana colle movent,
Aut quas semideae Dryades Faunique bicornes
Numine contactas attonuere suo.
Namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
Omnia; me tacitam conscius urit amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
Et Venus ex tota gente tributa petat.
Iuppiter Europen —prima est ea gentis origo —
Dilexit, tauro dissimulante deum.
Pasiphae mater, decepto subdita tauro,
Enixa est utero crimen onusque suo.
Perfidus Aegides, ducentia fila secutus,
Curva meae fugit tecta sororis ope.
En, ego nunc, ne forte parum Minoia credar,
In socias leges ultima gentis eo!
Hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus;
Me tua forma capit, capta parente soror.
Thesides Theseusque duas rapuere sorores —
Ponite de nostra bina tropaea domo!
Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin,
Gnosia me vellem detinuisset humus!
Tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas)
Acer in extremis ossibus haesit amor.
Candida vestis erat, praecincti flore capilli,
Flava verecundus tinxerat ora rubor,
Quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque,
Pro rigido Phaedra iudice fortis erat.
Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti! —
Fine coli modico forma virilis amat.
Te tuus iste rigor positique sine arte capilli
Et levis egregio pulvis in ore decet.
Sive ferocis equi luctantia colla recurvas,
Exiguo flexos miror in orbe pedes;
Seu lentum valido torques hastile lacerto,
Ora ferox in se versa lacertus habet,
Sive tenes lato venabula cornea ferro.
Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
Tu modo duritiam silvis depone iugosis;
Non sum militia digna perire tua.
Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
Et Veneri numeros eripuisse suos?
Quod caret alterna requie, durabile non est;