Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 5.93-5.138
Ovid, Epistulae 5.93-138
Not analysed yet
Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
Consule, quis aetas longa magistra fuit!
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
Ut minor Atrides temerati foedera lecti
Clamat et externo laesus amore dolet,
Tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
Laesa pudicitia est; deperit illa semel.
Ardet amore tui? sic et Menelaon amavit.
Nunc iacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
Uxor ad exemplum fratris habenda fui;
Tu levior foliis, tum cum sine pondere suci
Mobilibus ventis arida facta volant;
Et minus est in te quam summa pondus arista,
Quae levis adsiduis solibus usta riget.
Hoc tua —nam recolo —quondam germana canebat,
Sic mihi diffusis vaticinata comis:
'Quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas?
Non profecturis litora bubus aras.
Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
Perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
Dum licet, obscenam ponto demergite puppim!
Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!'
Vox erat in cursu: famulae rapuere furentem;
At mihi flaventes diriguere comae.
A, nimium miserae vates mihi vera fuisti —
Possidet, en, saltus illa iuvenca meos!
Sit facie quamvis insignis, adultera certe est;
Deseruit socios hospite capta deos.
Illam de patria Theseus —nisi nomine fallor —
Nescio quis Theseus abstulit ante sua.
A iuvene et cupido credatur reddita virgo?
Unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo.
Vim licet appelles et culpam nomine veles;
Quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
At manet Oenone fallenti casta marito —
Et poteras falli legibus ipse tuis!
Me Satyri celeres —silvis ego tecta latebam —
Quaesierunt rapido, turba proterva, pede
Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis.