Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Lines 6.135-6.164
Ovid, Epistulae 6.135-164
Not analysed yet
Prodidit illa patrem; rapui de clade Thoanta.
Deseruit Colchos; me mea Lemnos habet.
Quid refert, scelerata piam si vincet et ipso
Crimine dotata est emeruitque virum?
Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason;
Quamlibet ignavis iste dat arma dolor.
Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis
Intrasses portus tuque comesque meos,
Obviaque exissem fetu comitante gemello —
Hiscere nempe tibi terra roganda fuit! —
Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
Perfidiae pretio qua nece dignus eras?
Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses —
Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
Paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus,
Quosque veneficiis abstulit illa suis!
Medeae Medea forem! quodsi quid ab alto
Iustus adest votis Iuppiter ille meis,
Quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
Maereat et leges sentiat ipsa suas;
Utque ego destituor coniunx materque duorum,
A totidem natis orba sit illa viro!
Nec male parta diu teneat peiusque relinquat —
Exulet et toto quaerat in orbe fugam!
Quam fratri germana fuit miseroque parenti
Filia, tam natis, tam sit acerba viro!
Cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet;
Erret inops, exspes, caede cruenta sua!
Haec ego, coniugio fraudata Thoantias oro.
Vivite, devoto nuptaque virque toro!