Latin · Elegiac couplet
Lines 8.3-8.45
Ovid, Epistulae 8.3-45
Not analysed yet
Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,
Inclusam contra iusque piumque tenet.
Quod potui, renui, ne non invita tenerer;
Cetera femineae non valuere manus.
'Quid facis, Aeacide? non sum sine vindice,' dixi:
'Haec tibi sub domino est, Pyrrhe, puella suo!'
Surdior ille freto clamantem nomen Orestae
Traxit inornatis in sua tecta comis.
Quid gravius capta Lacedaemone serva tulissem,
Si raperet Graias barbara turba nurus?
Parcius Andromachen vexavit Achaia victrix,
Cum Danaus Phrygias ureret ignis opes.
At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste,
Inice non timidas in tua iura manus!
An siquis rapiat stabulis armenta reclusis,
Arma feras, rapta coniuge lentus eris?
Sit socer exemplo nuptae repetitor ademptae,
Cui pia militiae causa puella fuit!
Si socer ignavus vidua stertisset in aula,
Nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.
Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis
Nec numeros Danai militis —ipse veni!
Sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito
Aspera pro caro bella tulisse toro.
Quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus,
Et, si non esses vir mihi, frater eras.
Vir, precor, uxori, frater succurre sorori!
Instant officio nomina bina tuo.
Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis,
Tradidit; arbitrium neptis habebat avus.
At pater Aeacidae promiserat inscius acti;
Plus patre, quo prior est ordine, pollet avus.
Cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat;
Si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.
Et pater ignoscet nostro Menelaus amori —
Succubuit telis praepetis ipse dei.
Quem sibi permisit, genero concedet amorem;
Proderit exemplo mater amata suo.
Tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim
Dardanius partis advena, Pyrrhus agit.
Ille licet patriis sine fine superbiat actis;
Et tu, quae referas facta parentis, habes.
Tantalides omnis ipsumque regebat Achillem.