# Epistulae 8.46-92

Ovid, Epistulae, Lines 8.46-8.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/epistulae/8.46

Hic pars militiae; dux erat ille ducum.
Tu quoque per proavum Pelopem Pelopisque parentem,
Si medios numeres, a Iove quintus eris.
Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti,
Sed tibi — quid faceres? — induit illa pater.
Materia vellem fortis meliore fuisses;
Non lecta est operi, sed data causa tuo.
Hanc tamen inplesti; iuguloque Aegisthus aperto
Tecta cruentavit, quae pater ante tuus.
Increpat Aeacides laudemque in crimina vertit —
Et tamen adspectus sustinet ille meos.
Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt,
Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quisquamne obiecit Orestae,
Nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest?
Flere licet certe; flendo defundimus iram,
Perque sinum lacrimae fluminis instar eunt.
Has solas habeo semper semperque profundo;
Ument incultae fonte perenne genae.
Num generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus?
Non ego fluminei referam mendacia cygni
Nec querar in plumis delituisse Iovem.
Qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis;
Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta
Argolicas pro se vertit in arma manus.
Vix equidem memini, memini tamen. omnia luctus,
Omnia solliciti plena timoris erant;
Flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli,
Orabat superos Leda suumque Iovem.
Ipsa ego, non longos etiamtunc scissa capillos,
Clamabam: 'sine me, me sine, mater, abis?'
Nam coniunx aberat! ne non Pelopeia credar,
Ecce, Neoptolemo praeda parata fui!
Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
Damnaret nati facta proterva pater;
Nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli
Abducta viduum coniuge flere virum.
Quae mea caelestis iniuria fecit iniquos,
Quod mihi — vae miserae! — sidus obesse querar?
Parva mea sine matre fui, pater arma ferebat,
Et duo cum vivant, orba duobus eram.
Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
Incerto dictas ore puella tuli;

---

Ovid, Epistulae, ed. Rudolf Ehwald. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi002/phi0959.phi002.perseus-lat2.xml.
