Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.3.1-1.3.48
Ovid, Ex Ponto 1.3.1-48
Not analysed yet
Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
qui miser est, ulli si suus esse potest.
reddita confusae nuper solacia menti
auxilium nostris spemque tulere malis,
utque Machaoniis Poeantius artibus heros
lenito medicam vulnere sensit opem,
sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
admonitu coepi fortior esse tuo,
et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
ut solet infuso vena redire mero.
non tamen exhibuit tantas facundia vires,
ut mea sint dictis pectora sana tuis.
ut multum demas nostrae de gurgite curae,
non minus exhausto quod superabit erit.
tempore ducetur longo fortasse cicatrix :
horrent admotas vulnera cruda manus.
non est in medico semper relevetur ut aeger:
interdum docta plus valet arte malum,
cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
ad Stygias certo limite ducat aquas,
afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
sanabit nulla vulnera cordis ope.
tollere nodosam nescit medicina podagram,
nec formidatis auxiliatur aquis.
cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
rursus amor patriae ratione valentior omni,
quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
confiteor misero molle cor esse mihi.
non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
fumum de patriis posse videre focis.
nescio qua natale solum dulcedine cunctos
ducit et inmemores non sinit esse sui.
quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
huc tamen ex illa barbarus urbe fugit,
cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
nititur in silvas illa redire suas.
adsuetos tauri saltus, adsueta leones—
nec feritas illos impedit antra petunt.
tu tamen exilii morsus e pectore nostro
fomentis speras cedere posse tuis.
effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi,
talibus ut levius sit caruisse malum,
at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti
in tamen humano contigit esse loco.