# Ex Ponto 2.2.1-44

Ovid, Ex Ponto, Book 2, lines 2.2.1-2.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ex-ponto/2.2.1

Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est
qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
urbe licet vestra versibus esse meis.
non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
clara mea tangi sidera posse manu,
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos movimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
haec duo sunt animi nomina vera mei.
esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
difficilem precibus te quoque iure meis;
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
profuit et Myso Pelias hasta duci.
confugit interdum templi violator ad aram,
nec petere offensi numinis horret opem.
dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
sed non per placidas it mea puppis aquas,
tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
nam timor eventus deterioris abest,
qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
porrigit ad spinas duraque saxa manus,
accipitremque timens pennis trepidantibus ales
audet ad humanos fessa venire sinus,
nec se vicino dubitat committere tecto,
quae fugit infestos territa cerva canes,
da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
nec rigidam timidis vocibus obde forem,
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,
non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
mandatique mei legatus suscipe causam:
nulla meo quamvis nomine causa bona est.

---

Ovid, Ex Ponto, ed. Arthur Leslie Wheeler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi009/phi0959.phi009.perseus-lat2.xml.
