Latin · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.3.1-2.3.42
Ovid, Ex Ponto 2.3.1-42
Not analysed yet
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihi—quid enim status hic a funere differt
supremum vitae tempus adusque meae,
rem facis, amictum non aversatus amicum,
qua non est aevo rarior ulla tuo.
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
vulgus amicitias utilitate probat,
cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
et cum fortuna statque caditque fides.
nec facile invenias multis in milibus unum,
virtutem pretium qui putet esse sui.
ipse decor, recte facti si praemia desint,
non movet, et gratis paenitet esse probum.
nil nisi quod prodest carum est: sed detrahe menti
spem fructus avidae, nemo petendus erit.
at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
utile, sollicitis supputat articulis.
illud amicitiae quondam venerabile numen
prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
communis vitii te quoque labe trahi,
diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
en ego, non paucis quondam munitus amicis,
dum flavit velis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
in mediis lacera nave relinquor aquis,
cumque alii nolint etiam me nosse videri,
vix duo proiecto tresve tulistis opem.
quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
te, nihil exactos nisi nos peccasse fatentem,
sponte sua probitas officiumque iuvat.
iudice te mercede caret per seque petenda est
externis virtus incomitata bonis,
turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
mitius est lasso digitum supponere mento,
mergere quam liquidis ora natantis aquis.
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
instar et hanc vitam mortis habere puta.