Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.9.51-2.9.80
Ovid, Ex Ponto 2.9.51-80
Not analysed yet
carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
Threicium iuvenem composuisse negem;
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque velocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
atque suis numeris forte quievit opus,
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Plena tendis in astra via.
haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
ad vatem vates orantia brachia tendo,
terra sit exiliis ut tua fida meis.
non ego caede nocens in Ponti litora veni,
mixtave sunt nostra dira venena manu:
nec mea subiecta convicta est gemma tabella
mendacem linis imposuisse notam.
nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
neve roges, quae sit, stultam conscripsimus Artem;
innocuas nobis haec vetat esse manus.
ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
ut lateat sola culpa sub Arte mea.
quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,
hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,
inviso possim tutus ut esse loco.