Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.2.45-3.2.88
Ovid, Ex Ponto 3.2.45-88
Not analysed yet
est locus in Scythia, Tauros dixere priores,
qui Getica longe non ita distat humo.
hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus:
consortem Phoebi gens colit illa deam.
templa manent hodie vastis innixa columnis,
perque quater denos itur in illa gradus,
fama refert illic signum caeleste fuisse;
quoque minus dubites, stat basis orba dea;
araque, quae fuerat natura candida saxi,
decolor adfuso tincta cruore rubet.
femina sacra facit taedae non nota iugali,
quae superat Scythicas nobilitate nurus,
sacrifici genus est, sic instituere parentes,
advena virgineo caesus ut ense cadat.
regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
nec fuit Euxinis notior alter aquis.
sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
nescioquam dicunt Iphigenian iter.
quam levibus ventis sub nube per aethera vectam
creditur his Phoebe deposuisse locis.
praefuerat templo multos ea rite per annos,
invita peragens tristia sacra manu:
cum duo velifera iuvenes venere carina
presseruntque suo litora nostra pede.
par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
alter erat Pylades :
nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
evincti geminas ad sua terga manus,
spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
ambiat ut fulvas infula longa comas.
dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
dum tardae causas invenit ipsa morae,
non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
sacra suo facio barbariora loco.
ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
quodve parum fausta puppe petistis iter?'
dixit, et audito patriae pia nomine virgo
consortes urbis comperit esse suae.
alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
ad patrias sedes nuntius alter eat.
ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
hic negat, inque vices pugnat uterque mori.
extitit hoc unum, quo non convenerit illis:
cetera par concors et sine lite fuit.