Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.3.1-3.3.44
Ovid, Ex Ponto 3.3.1-44
Not analysed yet
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
seu veri species seu fuit ille sopor.
nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
mense fere medio quanta nitere solet.
publica me requies curarum somnus habebat,
fusaque erant toto languida membra toro,
cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
et gemuit parvo mota fenestra sono.
territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
pulsus et e trepido pectore somnus abit.
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
nec torquem collo, nec habens crinale capillo,
nec bene dispositas comptus, ut ante, comas,
horrida pendebant molles super ora capilli,
et visa est oculis horrida pinna meis,
qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
tractatam multae quam tetigere manus.
hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
talibus adfata est libera lingua sonis:
‘o puer, exilii decepto causa magistro,
quem fuit utilius non docuisse mihi,
huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
apposui senis te duce quinque pedes,
nec me Maeonio consurgere carmine nec me
dicere magnorum passus es acta ducum,
forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes
ingenii vires comminuere mei.
namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
in nullum mea mens grande vacavit opus,
nec satis hoc fuerat, stulto quoque carmine feci,
Artibus ut posses non rudis esse meis.
pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
id quoque in extremis et sine pace locis.
at non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.