Latin · ~4 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.4.90-3.4.114
Ovid, Ex Ponto 3.4.90-114
Not analysed yet
danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.
non bene pacatis flumina pota Getis:
ista dei vox est, deus est in pectore nostro,
haec duce praedico vaticinorque deo.
quid cessas currum pompamque parare triumphis,
Livia? dant nullas iam tibi bella moras.
perfida damnatas Germania proicit hastas.
iam pondus dices omen habere meum.
crede, brevique fides aderit, geminabit honorem
filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
ipsa potest solitum nosse corona caput:
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
stentque super vinctos trunca tropaea viros:
oppida turritis cingantur eburnea muris,
fictaque res vero more putetur agi.
squalidus inmissos fracta sub harundine crines
Rhenus et infectas sanguine portet aquas,
barbara iam capti poscunt insignia reges
textaque fortuna divitiora sua,
et quae praeterea virtus invicta tuorum
saepe parata tibi, saepe paranda facit,
di, quorum monitu sumus eventura locuti,
verba, precor, celeri nostra probate fide.