Latin · Elegiac couplet
Poem 3.7
Ovid, Ex Ponto 3.7
Not analysed yet
Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti,
iamque pudet vanas fine carere preces.
taedia consimili fieri de carmine vobis,
quidque petam cunctos edidicisse reor.
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
cera sit a vinclis non labefacta suis.
ergo mutetur scripti sententia nostri,
ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
talia peccandi iam mihi finis erit.
nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
quam proba tam timida est experiensque parum.
hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
ductus ab armento taurus detrectat aratrum,
subtrahit et duro colla novella iugo:
nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
venimus in Geticos fines: moriamur in illis,
Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
et, fieri cupias siqua, futura putes:
proximus huic gradus est bene desperare salutem,
seque semel vera scire perisse fide.
curando fieri quaedam maiora videmus
vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
quam sua qui tumidis brachia lassat aquis,
cur ego concepi Scythicis me posse carere
finibus et terra prosperiore frui?
cur aliquid de me speravi lenius umquam?
an fortuna mihi sic mea nota fuit?
torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
exilium renovat triste recensque facit.
est tamen utilius, studium cessare meorum,
quam, quas admorint, non valuisse preces,
magna quidem res est, quam non audetis, amici:
sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
dummodo non nobis hoc Caesaris ira negant,
fortiter Euxinis inmoriemur aquis.