Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.8.45-4.8.88
Ovid, Ex Ponto 4.8.45-88
Not analysed yet
carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
neve sit actorum fama caduca cavent.
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
notitiam serae posteritatis habet.
tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
nullaque res maius tempore robur habet.
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
et quisquis contra vel simul arma tulit,
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
tantaque maiestas ore canentis eget.
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas:
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
ad Styga nimbifero vindicis igne datos .
sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia.
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
restat in ingenio, serviet omne tibi.
non potes officium vatis contemnere vates:
iudicio pretium res habet ista tuo.
quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
gloria Pieridum summa futurus eras.
sed dare materiam nobis quam carmina maius:
nec tamen ex toto deserere illa potes.
numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
sed venit ad sacras nervus uterque manus,
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,
ungula Gorgonei quam cava fecit equi,
prosit opemque ferat communia sacra tueri,
atque isdem studiis inposuisse manum:
litora pellitis nimium subiecta Corallis
ut tandem saevos effugiamque Getas:
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo,
qui minus Ausonia distet ab urbe, loco,
unde tuas possim laudes celebrare recentes
magnaque quam minima facta referre mora.