Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 2.91-2.140
Ovid, Fasti 2.91-140
Not analysed yet
Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion,
tamquam fraternis obstipuisse modis,
nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
inde domum repetens puppem conscendit Arion,
atque ita quaesitas arte ferebat opes.
forsitan, infelix, ventos undasque timebas,
at tibi nave tua tutius aequor erat.
namque gubernator destricto constitit ense
ceteraque armata conscia turba manu.
quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:
non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
ille, metu pavidus, mortem non deprecor inquit,
sed liceat sumpta pauca referre lyra.
dant veniam ridentque moram, capit ille coronam,
quae possit crines, Phoebe, decere tuos;
induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
reddidit icta suos pollice chorda sonos,
flebilibus numeris veluti canentia dura
traiectus penna tempora cantat olor.
protinus in medias ornatus desilit undas:
spargitur impulsa caerula puppis aqua.
inde (fide maius) tergo delphina recurvo
se memorant oneri supposuisse novo;
ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendi
cantat et aequoreas carmine mulcet aquas,
di pia facta vident: astris delphina recepit
Iuppiter et stellas iussit habere novem.
Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
dum canimus sacras alterno pectine Nonas:
maximus hic fastis accumulatur honos,
deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
quid volui demens elegis imponere tantum
ponderis? heroi res erat ista pedis,
sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen
hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,
res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti
nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
moenia, tu dederas transilienda Remo.
te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:
hoc duce Romanum est solis utrumque latus,
tu breve nescio quid victae telluris habebas:
quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,
tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:
tu recipis luco, reppulit ille nefas.