Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.1-3.46
Ovid, Fasti 3.1-46
Not analysed yet
Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
Mars, ades et nitidas casside solve comas,
forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
a te, qui canitur, nomina mensis habet.
ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:
num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendae tempora sume
cuspidis: invenies et quod inermis agas.
tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
cepit, ut huic urbi semina magna dares.
Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)
sacra lavaturas mane petebat aquas,
ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
ponitur e summa fictilis urna coma.
fessa resedit humo ventosque accepit aperto
pectore, turbatas restituitque comas,
dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae
fecerunt somnos et leve murmur aquae,
blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,
et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita
et sua divina furta fefellit ope.
somnus abit, iacet ipsa gravis: iam scilicet intra
viscera Romanae conditor urbis erat.
languida consurgit nec scit, cur languida surgat,
et peragit talis arbore nixa sonos:
‘utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
vidimus, an somno clarius illud erat?
ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis
decidit ante sacros lanea vitta focos,
inde duae pariter, visu mirabile, palmae
surgunt: ex illis altera maior erat,
et gravibus ramis totum protexerat orbem
contigeratque sua sidera summa coma.
ecce meus ferrum patruus molitur in illas:
terreor admonitu, corque timore micat.
Martia picus avis gemino pro stipite pugnant
et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.’
dixerat et plenam non firmis viribus urnam
sustulit; implerat, dum sua visa refert.
interea crescente Remo, crescente Quirino,
caelesti tumidus pondere venter erat.
quo minus emeritis exiret cursibus annus,
restabant nitido iam duo signa deo:
Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur
virgineas oculis opposuisse manus;