Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.1-4.44
Ovid, Fasti 4.1-44
Not analysed yet
Alma, fave, dixi geminorum mater Amorum!
ad vatem voltus rettulit illa suos:
quid tibi ait ‘mecum? certe maiora canebas.
num vetus in molli pectore volnus habes?’
scis, dea, respondi de volnere. risit, et aether
protinus ex illa parte serenus erat.
‘saucius an sanus numquid tua signa reliqui?
tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
quae decuit, primis sine crimine lusimus annis,
nunc teritur nostris area maior equis:
tempora cum causis annalibus eruta priscis
lapsaque sub terras ortaque signa cano.
venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.’
mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto
contigit et coeptum perfice dixit opus.
sensimus, et causae subito patuere dierum:
dum licet et spirant flamina, navis eat.
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,
Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
hic ad te magna descendit imagine mensis
et fit adoptiva nobilitate tuus.
hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
vidit et auctores rettulit ipse suos:
utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
quod sibi nascenti proxima causa fuit,
sic Venerem gradibus multis in gente repertam
alterius voluit mensis habere locum;
principiumque sui generis revolutaque quaerens
saecula cognatos venit adusque deos.
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
scilicet, Electram concubuisse Iovi?
huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.
proximus Anchises, cum quo commune parentis
non dedignata est nomen habere Venus,
hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes
sacra patremque humeris, altera sacra, tulit,
venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
unde domus Teucros Iulia tangit avos.
Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis,
Silvius in Latia gente vocatus erat.
isque, Latine, tibi pater est. subit Alba Latinum:
proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.