Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.135-4.182
Ovid, Fasti 4.135-182
Not analysed yet
aurea marmoreo redimicula demite collo,
demite divitias: tota lavanda dea est.
aurea siccato redimicula reddite collo:
nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:
causaque, cur iubeat (discite!) ,certa subest
litore siccabat rorantes nuda capillos:
viderunt satyri, turba proterva, deam.
sensit et opposita texit sua corpora myrto:
tuta fuit facto vosque referre iubet.
discite nunc, quare Fortunae tura Virili
detis eo, calida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
praestat et hoc parvo ture rogata facit,
nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver
sumere et expressis mella liquata favis;
cum primum cupido Venus est deducta marito,
hoc bibit: ex illo tempore nupta fuit.
supplicibus verbis illam placate: sub illa
et forma et mores et bona fama manet.
Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
Cymaeam, veteres, consuluistis anum.
templa iubet fieri Veneri, quibus ordine factis
inde Venus verso nomina corde tenet.
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
respice totque tuas, diva, tuere nurus.
dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in viridis praecipitatur aquas.
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
coeperit, et tactae rore querentur aves,
semiustamque facem vigilata nocte viator
ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
Pleiades incipient humeros relevare paternos,
quae septem dici, sex tamen esse solent:
seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (
nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
Maian et Electram Taygetemque Iovi),
septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
paenitet, et facti sola pudore latet:
sive quod Electra Troiae spectare ruinas
non tulit, ante oculos opposuitque manum.
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
ter iungat Titan terque resolvat equos,
protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
flabit, et Idaeae festa parentis erunt.