Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.229-4.272
Ovid, Fasti 4.229-272
Not analysed yet
fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
Naida volneribus succidit in arbore factis,
illa perit: fatum Naidos arbor erat.
hic furit et credens thalami procumbere tectum
effugit et cursu Dindyma summa petit
et modo tolle faces! remove modo verbera! clamat;
saepe Palaestinas iurat adesse deas.
ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
longaque in immundo pulvere tracta coma est,
voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
a! pereant partes, quae nocuere mihi!
a! pereant’ dicebat adhuc, onus inguinis aufert,
nullaque sunt subito signa relicta viri.
venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
caedunt iactatis vilia membra comis.’
talibus Aoniae facunda voce Camenae
reddita quaesiti causa furoris erat.
‘hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita
venerit, an nostra semper in urbe fuit?’
‘Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
semper et Iliacas Mater amavit opes:
cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
est dea sacriferas paene secuta rates,
sed nondum fatis Latio sua numina posci
senserat, adsuetis substiteratque locis.
post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
vidit et edomito sustulit orbe caput,
carminis Euboici fatalia verba sacerdos
inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:
‘mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.
cum veniet, casta est accipienda manu.
‘obscurae sortis patres ambagibus errant,
quaeve parens absit, quove petenda loco.
consulitur Paean,’ divum que arcessite Matrem,
inquit in Idaeo est invenienda iugo.
mittuntur proceres. Phrygiae tunc sceptra tenebat
Attalus: Ausoniis rem negat ille viris,
mira canam, longo tremuit cum murmure tellus,
et sic est adytis diva locuta suis:
ipsa peti volui, nec sit mora, mitte volentem.
dignus Roma locus, quo deus omnis eat.’
ille soni terrore pavens proficiscere, dixit
nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.