Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.93-5.138
Ovid, Fasti 5.93-138
Not analysed yet
hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae
et paucae pecudes et casa rara fuit.
quo postquam ventum est, consistite! praescia mater
nam locus imperii rus erit istud ait.
et matri et vati paret Nonacrius heros
inque peregrina constitit hospes humo,
sacraque multa quidem sed Fauni prima bicornis
has docuit gentes alipedisque dei.
semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,
cum lustrant celebres vellera secta vias.
at tu materno donasti nomine mensem,
inventor curvae, finibus apte, fidis.
nec pietas haec prima tua est: septena putaris,
Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.’
haec quoque desierat: laudata est voce sororum.
quid faciam? turbae pars habet omnis idem.
gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,
nullaque laudetur plusve minusve mihi.
Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda
stella est in cunas officiosa Iovis:
nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;
illa dati caelum praemia lactis habet.
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,
dicitur in silvis occuluisse Iovem,
huic fuit haedorum mater formosa duorum,
inter Dictaeos conspicienda greges,
cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,
ubere, quod nutrix posset habere Iovis,
lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu
truncaque dimidia parte decoris erat.
sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis
et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno
sedit, et invicto nil Iove maius erat,
sidera nutricem, nutricis fertile cornu
fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,
praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
aram constitui parvaque signa deum:
voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustas
destruit, et saxo longa senecta nocet,
causa tamen positi fuerat cognominis illis,
quod praestant oculis omnia tuta suis.
stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis
et sunt praesentes auxiliumque ferunt,
at canis ante pedes saxo fabricatus eodem
stabat: quae standi cum Lare causa fuit?