# Fasti 6.377-422

Ovid, Fasti, Lines 6.377-6.422. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/fasti/6.377

publica respondit cura est pro moenibus istis,
Iuppiter ‘et poenas Gallia victa dabit,
tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur
effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.
quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,
mollitamque manu duret in igne focus.’
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis
annuit, et mediae tempora noctis erant,
iam ducibus somnum dederat labor: increpat illos
Iuppiter et sacro, quid velit, ore docet:
‘surgite et in medios de summis arcibus hostes
mittite, quam minime tradere voltis, opem!’
somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,
tradere quam nolint et iubeantur opem.
esse Ceres visa est; iaciunt Cerealia dona,
iacta super galeas scutaque longa sonant,
posse fame vinci spes excidit, hoste repulso
candida Pistori ponitur ara Iovi.
Forte revertebar festis Vestalibus illa,
qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.
huc pede matronam vidi descendere nudo:
obstipui tacitus sustinuique gradum,
sensit anus vicina loci iussumque sedere
alloquitur quatiens voce tremente caput:
‘hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;
amne redundatis fossa madebat aquis.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.
qua Velabra solent in Circum ducere pompas,
nil praeter salices cassaque canna fuit;
saepe suburbanas rediens conviva per undas
cantat et ad nautas ebria verba iacit,
nondum conveniens diversis iste figuris
nomen ab averso ceperat amne deus.
hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus
et pede velato non adeunda palus,
stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,
siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.’
reddiderat causam. valeas, anus optima! dixi
quod superest aevi, molle sit omne, tui.
Cetera iam pridem didici puerilibus annis,
non tamen idcirco praetereunda mihi.
moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus
(Ilus adhuc Asiae dives habebat opes):
creditur armiferae signum caeleste Minervae
urbis in Iliacae desiluisse iuga.

---

Ovid, Fasti, ed. Sir James George Frazer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0959/phi007/phi0959.phi007.perseus-lat2.xml.
