Latin
Lines 49-91
Ovid, Halieutica 49-91
Not analysed yet
Cetera quae densas habitant animalia siluas
Aut uani quatiunt semper lymphata timores
Aut trahit in praeceps non sana ferocia gentis:
Ipsa sequi natura monet uel comminus ire.
Impiger ecce leo uenantum sternere pergit
Agmina et aduersis infert sua pectora telis,
Quoque uenit fidens magis et sublatior ardet
Concussitque toros et uiribus addidit iram,
Procidit atque suo properat sibi robore letum.
Foedus Lucanis prouoluitur ursus ab antris,
Quid nisi pondus iners stolidaeque ferocia mentis?
Actus aper saetis iram denuntiat hirtis:
Se ruit oppositi nitens in uulnera ferri,
Pressus et emisso moritur per uiscera telo.
Altera pars fidens pedibus dat terga sequenti,
Vt pauidi lepores, ut fuluo tergore dammae
Et capto fugiens ceruus sine fine timore.
Hic generosus honos et gloria maior equorum,
Nam capiunt animis palmam gaudentque triumpho:
Seu septem spatiis circo meruere coronam,
Nonne uides, uictor quanto sublimius altum
Attollat caput et uulgi se uenditet aurae;
Celsaue cum caeso decorantur terga leone,
Quam tumidus quantoque uenit spectabilis actu
Compescitque solum generoso concita pulsu
Vngula sub spoliis grauiter redeuntis opimis?
Quid laus prima canum? quibus est audacia praeceps
Venandique sagax uirtus uiresque sequendi,
Quae nunc elatis rimantur naribus auras,
Et nunc demisso quaerunt uestigia rostro
Et produnt clamore feram dominumque uocando
Increpitant; quem si collatis effugit armis,
Insequitur tumulosque canis camposque per omnes.
Noster in arte labor positus, spes omnis in illa.
Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes
Admoneam uastique maris temptare profundum:
Inter utrumque loci melius moderabere finem.
Aspera num saxis loca sint -nam talia lentos
Deposcunt calamos, at purum retia litus -
Num mons horrentes demittat celsior umbras
In mare -nam uarie quidam fugiuntque petuntque -
Num uada subnatis imo uiridentur ab herbis
Obiectetque moras et molli seruiat algae.