Latin · ~4 min
Lines 1.90-1.116
Ovid, I. Penelope Ulixi 1.90-116
Not analysed yet
viscera nostra, tuae dilacerantur opes.
quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum
Eurymachique avidas Antinoique manus
atque alios referam, quos omnis turpiter absens
ipse tuo partis sanguine rebus alis?
Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi
ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor
Laertesque senex Telemachusque puer.
ille per insidias paene est mihi nuper ademptus,
dum parat invitis omnibus ire Pylon.
di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis
ille meos oculos conprimat, ille tuos!
hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix,
Tertius inmundae cura fidelis harae;
sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis,
hostibus in mediis regna tenere potest
Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas;
nunc erat auxiliis illa tuenda patris
nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.
tu citius venias, portus et ara tuis!
est tibi sitque, precor, natus, qui mollibus annis
in patrias artes erudiendus erat.
respice Laerten; ut tu sua lumina condas,
extremum fati sustinet ille diem.
Certe ego, quae fueram te discedente puella,
protinus ut venias, facta videbor anus.