Latin · Elegiac couplet
Lines 267-310
Ovid, Ibis 267-310
Not analysed yet
pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros
Telemus Eurymides vaticinatus erat;
ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit
qui dedit; ut Thamyrae Demodocique caput.
Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas
subsecuit partes unde creatus erat.
Nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis,
quam cui sunt subitae frater et uxor aves,
sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem
membra ratis Semeles est miserata soror.
Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,
viscera diversis scissa ferantur equis.
Vel, quae qui redimi Romano turpe putavit
a duce Puniceo pertulit, ipse feras.
Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,
cui nihil Hercei profuit ara Iovis.
Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa,
tu quoque saxoso praecipitere iugo.
Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,
sint artus avidis anguibus esca tui.
Vel tua maturet, sicut Minoia fata,
per caput infusae fervidus umor aquae.
Utque parum inmitis, sed non inpune, Prometheus
aerias volucres sanguine fixus alas.
Aut, ut Erechthides magno ter ab Hercule victus,
caesus in inmensum proiciare fretum.
Aut, ut Amyntiaden, turpi dilectus amore
oderit et saevo vulneret ense puer.
Nec tibi fida magis misceri pocula possint,
quam qui cornigero de Iove natus erat.
More vel intereas capti suspensus Achaei,
qui miser aurifera teste pependit aqua.
Aut, ut Achilliden cognato nomine clarum,
opprimat hostili tegula iacta manu.
Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
sparsa per Ambracias quae iacuere vias.
Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis:
non licet hoc Cereri dissimulare sacrum.
Utque nepos dicti nostro modo carmine regis
cantharidum sucos dante parente bibas.
Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut
qua cecidit Leucon vindice dicta pia est.
Inque pyram tecum carissima corpora mittas,
quem finem vitae Sardanapallus habet.