# Ibis 411-456

Ovid, Ibis, Lines 411-456. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/ibis/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ovid/ibis/411

Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
evenient aut his non leviora malis.
Qualis Achaemenidae, Sicula desertus in Aetna
Troica cum vidit vela venire, fuit,
qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
quique tenent pontem, vae tibi talis erit.
Filius et Cereris frustra tibi semper ametur
destituatque tuas usque petitus opes.
Utque per alternos unda labente recursus
subtrahitur presso mollis harena pedi,
sic tua nescioqua semper fortuna liquescat,
lapsaque per medias effluat usque manus.
Utque pater solitae varias mutare figuras
plenus inextincta conficiare fame.
Nec dapis humanae tibi erunt fastidia, quaque
parte potes, Tydeus temporis huius eris.
Atque aliquid facies, a vespere rursus ad ortus
cur externati Solis agantur equi.
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae
temptabisque cibi fallere fraude Iovem.
Teque aliquis posito temptet vim numinis opto:
Tantalides tu sis Tereidesque puer.
Et tua sic latos spargantur membra per agros,
tamquam quae patrias detinuere vias.
Aere Perilleo veros imitere iuvencos
ad formam tauri conveniente sono.
Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta,
more bovis Paphio clausus in aere gemas.
Dumque redire voles aevi melioris in annos,
ut vetus Admeti decipiare socer.
Aut eques in medii mergare voragine caeni,
dum modo sint fati nomina nulla tui.
Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti
Sidonia iactis Graia per arva manu.
Et quae Pitthides fecit fraterque Medusae
eveniant capiti vota sinistra tuo,
et quibus exiguo volucris devota libello est,
corpora proiecta quae sua purgat aqua.
Vulnera totque feras, quot dicitur ille tulisse
cuius ab inferiis culter abesse solet.
Attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater
incitat, ad Phrygios vilia membra modos.
Deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis,
et quatias molli tympana rauca manu.
Inque pecus subito Magnae vertare Parentis,
victor ut est celeri victaque versa pede.

---

Ovid, Ibis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/OV%7Cibis%7C001.
