Latin · ~3 min
Lines 1.132-1.148
Ovid, II. Phyllis Demophoonti 1.132-148
Not analysed yet
ultima praerupta cornua mole rigent.
hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
ad tua me fluctus proiectam litora portent,
occurramque oculis intumulata tuis!
duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
traiectam gladio morte perire iuvat.
colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.
stat nece matura tenerum pensare pudorem.
in necis electu parva futura mora est.
Inscribere meo causa invidiosa sepulcro.
aut hoc aut simili carmine notus eris:
phyllida demophoon leto dedit hospes amantem;
ille necis causam praebuit, ipsa manum.